— 43 —
VI.
Quomodo fiat rarefactio.
      Sed quantum ad rarefactionem et condensationem,
quicunque ad cogitationes suas attendet, ac nihil volet
admittere nisi quod clare percipiat, non putabit in ipsis
aliud quidquam contingere, quam figurae mutationem:
ita scilicet, ut rara corpora illa sint, inter quorum partes
multa intervalla existunt, corporibus aliis repleta;
et per hoc tantum densiora reddantur, quod ipsorum
partes, ad invicem accedentes, intervalla ista imminuant
vel plane tollant: quod ultimum si aliquando
contingat, tunc corpus tam densum evadit, ut repugnet
ipsum densius reddi posse. Atqui non ideo minus
tunc extensum est, quam cum partes habens a se mutuo
dissitas, majus spatium amplectitur: quia quicquid
extensionis in poris sive intervallis a partibus ejus
relictis continetur, nullo modo ipsi tribui debet, sed
aliis quibusvis corporibus, a quibus intervalla ista
replentur. Ut cum videmus spongiam, aqua vel alio
liquore turgentem, non putamus ipsam secundum singulas
suas partes magis extensam, quam cum compressa
est et sicca; sed tantummodo poros habere
magis patentes, ac ideo per majus spatium esse diffusam.
Descartes PPh 43