— 43 —
Quin et sapientia ipsa nihil
aliud est, nisi solertia decori,
qua sapiens ita in omnibus novis
rebus loquatur, et agat; ut
nihil aeque aptum ad id aliunde
desumptum accommodari possit.
Itaque sapiens a longo, et
multo rerum honestarum et
utilium usu mentem quasi subactam
reddit, quo novarum rerum,
uti sunt in se ipsis, expressas
excipiat imagines; et non
aliter paratus sit ex tempore loqui,
et agere in omnibus rebus
cum dignitate, ac fortis comparatum
habet animum ad omnes
terrores inopinatos. [>]
Vico Ant 43