— 42 §112 —
      § CXII. Vividum dicimus, in quo plura varia, seu
simultanea fuerint seu successiva, appercipere datur.
      Conferatur definitio cum usu loquendi, ubi diversissimis
coloribus illitam picturam, ein lebhafftes Gemählde, eam orationem,
— 43 §112 —
quae plura varia appercipienda offert, tam in sono
quam signatis, einen lebhafften Vortrag, consuetudinem, in
qua somni nullus metus ob varias actiones sibi continuo
succedentes, einen lebhafften Umgang nuncupamus.
Baumgarten MPh 42-43