— 42 §111 —
      § CXI. Si quis poema per orationem ligatam (carmen,
§ 104) imitamen actionum vel naturae definiret,
duas notas habet praecipuas per se invicem non determinatas,
determinandas ambas ex nostra, § 104, 109,
ergo consentientes videmur ad essentiam poematis accessisse
forsan propius.
      Vid. Aristoteles De arte poetica, c. I; Vossius De artis
poeticae natura et constitutione, c. 4, § 1
; Celeb. Ioh. Christ.
Gottschedius
in Arte critica poetica, pp. 82, 118
.
Baumgarten MPh 42