— 110 —
      Igitur, quando leges pro reipublicae institutis condere et
interpretari necesse est, principio regni constitutionem, seu
legem illam «regiam», quae lata quidem non est, sed cum
Romano principatu nata, spectari et doctrina de republica
— 111 —
monarchica optime iurisprudentem tenere oportet. Deinde omnia
pro regni natura ad civilem ordinare aequitatem, quae Italis
«giusta ragione di Stato» appellatur, et unis rerumpublicarum
prudentibus gnara: quae et ipsa aequitas naturalis, et
quidem amplior est, utpote quam non privata utilitas, sed
commune bonum suadeat: sed, quia id nec praesens nec peculiare
est, vulgus, qui non videt nisi ante pedes posita, et
particularium duntaxat intelligens, ignorat.
Vico NT 110-111