— 400 —
      Et quidem, quomodo mentis intuitu sit utendum,
vel ex ipsa oculorum comparatione cognoscimus. Nam
qui vult multa simul objecta eodem intuitu respicere,
— 401 —
nihil illorum distincte videt; et pariter, qui ad multa
simul unico cogitationis actu solet attendere, confuso
ingenio est. Sed Artifices illi, qui in minutis operibus
exercentur, et oculorum aciem ad singula puncta attente
dirigere consueverunt, usu capacitatem acquirunt
res quantumlibet exiguas et subtiles perfecte
distinguendi; ita etiam illi, qui varijs simul objectis
cogitationem nunquam distrahunt, sed ad simplicissima
quaeque et facillima consideranda totam semper occupant,
fiunt perspicaces.
Descartes Reg 400-401