— 42 —
      Ex his autem meis ideis, praeter illam quae me ipsum
mihi exhibet, de qua hic nulla difficultas esse
— 43 —
potest, alia est quae Deum, aliae quae res corporeas et
inanimes, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ac
denique aliae quae alios homines mei similes repraesentant.
      Et quantum ad ideas quae alios homines, vel
animalia, vel Angelos exhibent, facile intelligo illas
ex iis quas habeo mei ipsius et rerum corporalium
et Dei posse componi, quamvis nulli praeter me homines,
nec animalia, nec Angeli, in mundo essent.
Descartes Med 43