— 400 —
      Expositis duabus intellectus nostri operationibus,
intuitu et deductione, quibus solis ad scientias addiscendas
utendum esse diximus, pergimus in hac et sequenti
propositione [Regulae IX, X] explicare, qua industria possimus
aptiores reddi ad illas exercendas, et simul duas praecipuas
ingenij facultates excolere, perspicacitatem
scilicet, res singulas distincte intuendo, et sagacitatem,
unas ex alijs artificiose deducendo.
Descartes Reg 400