— 42 §110 —
      § CX. Repraesentationes a natura, i. e. intrinseco
mutationum in universo principio, et inde pendentibus
actionibus producendae immediate nunquam distinctae
et intellectuales, sed sensitivae, extensive tamen clarissimae,
§ 24, 16, tales et poeticae, § 9, 17, ergo natura
(liceat de phoenomeno substantiato cum actionibus inde
pendentibus loqui tanquam de substantia) et poeta
producunt similia, § 26. Hinc poema est imitamen
naturae et actionum inde pendentium
, § 108.
Baumgarten MPh 42