— 313 —
      Par. XIII. Quod Regis Consiliarii ad vitam eligi non debeant,
sed in tres, quatuor, vel quinque ad summum annos, patet tam ex
Art. 10. hujus Capitis, quam ex iis, quae in Art. 9. hujus etiam Capitis
diximus. Nam, si ad vitam eligerentur, praeterquam quod
maxima civium Pars vix ullam spem posset concipere eum honorem
adipiscendi; atque adeo magna inde inter cives inaequalitas,
unde invidia et continui rumores, et tandem seditiones orirentur,
quae sane Regibus dominandi avidis non ingratae essent; magnam
praeterea ad omnia licentiam (sublato scilicet succedentium metu)
sumerent, Rege minime adversante. Nam, quo civibus magis invisi,
eo magis Regi adhaerebunt, eique ad adulandum magis proni
erunt. Imo quinque annorum intervallum nimium adhuc videtur,
quia eo temporis spatio non adeo impossibile factu videtur,
ut magna admodum Concilii (quam etiam magnum sit) pars muneribus,
aut gratia corrumpatur; atque adeo longe securius res
sese habebit, si quotannis ex unaquaque familia duo cedant, et totidem
iisdem succedant (si nimirum ex unaquaque familia quinque
consiliarii habendi sunt), praeterquam eo anno, quo juris prudens
alicujus familiae cedit, et novus ejus loco eligitur.
      Par. XIV. Rex praeterea nullus majorem sibi securitatem polliceri
potest, quam qui in hujusmodi Civitate regnat. Nani, praeterquam
quod cito perit, quem sui milites salvum esse nolunt, certum
est Regibus summum semper periculum esse ab iis, qui eis proximi
sunt. Quo igitur Consiliarii numero pauciores, et consequenter
potentiores sunt, eo Regi majus ab ipsis periculuin est, ne imperium
in alium transferant. Nihil sane Davidem magis terruit, quam
quod ipsius Consiliarius Achitophel partes Absolomi elegerat.
Huc accedit, si omnis potestas in unum absolute translata fuerit,
quae tum longe facilius ex uno in alium transferri potest. Suscepere
enim duo Manipulares imperium Romanum transferre, et transtulerunt.
Spinoza TP 313