— 502 §15 —
15. Actio principii interni, qua fit mutatio
seu transitus ab una perceptione ad alteram, appetitus appellari
potest. Verum equidem est, quod appetitus non semper
prorsus pervenire possit ad omnem perceptionem, ad quam
tendit; semper tamen aliquid eius obtinet, atque ad novas
perceptiones pervenit.
Leibniz Mon 502 §15