— 44 —
XXIV. Finis.

      Finis alius quidem est privativus, sicut mors, desolatio;
alius positivus, sicut complementum, consummatio,
qua dicimus domum esse finitam, id est completam; alius
perfectivus, sicut finis intentionis, ad quem scilicet operationes
et res ordinantur. Et hic finis est duplex: medius scilicet
in quo non contingit quiescere, et ultimus in quo contingit
quiescere. Et hic ultimus finis duplex est: in genere,
sicut est ultimus finis, ultra quem non licet aliquid appetere
pro statu humano, et definitur finis quem ultimo
quaedam perquirunt; et ultimus simpliciter, qui definitur
quem omnia perquirunt. Ultimus in genere finis iuxta rerum
genera multiplicatur, finis vero ultimus simpliciter
est unum, ut unum est bonum simpliciter et absolutum.
Bruno Sum 44