— 110 —
      His, quae enumeravimus, commodis quidem fruimur, incommoda
nondum vitavimus. Nam Accursius et qui acutissimi homines,
et solertissimi aequitatis indagatores eum secuti sunt,
leges Romanas pro nostris temporibus sapientissime sunt quidem
interpretati; nam ex minutissimis et omni nostrae rei privatae
inutilissimis legibus quaedam iusti genera in respondendo
et iudicando apprime necessaria confecerunt; ut eorum, quae dicuntur
«legum summae», generales de iure privato leges sapientissime
conceptae videantur. Quare elogium et verum et grave
ab Hugone Grotio meruerunt: ut «saepe optimi sint condendi
iuris authores, etiam tunc, cum mali sunt interpretes»
. Sed
hoc decemvirorum dissimiles, quod illi Graecorum leges ad
Romanam rempublicam praecipue, Accursiani Romanas ad nostras
res privatas accommodarunt. Praeterea cum iidem in legum
commentariis iterum innumeras factorum species confingant, iurisprudentiam
iterum in minutae diligentiae, quae diximus, mala
coniiciunt. [>]
Vico NT 110