— 42 —
      Atque haec omnia, quo diutius et curiosius examino,
tanto clarius et distinctius vera esse cognosco. Sed
quid tandem ex his concludam? Nempe si realitas
objectiva alicujus ex meis ideis sit tanta ut certus
sim eandem nec formaliter nec eminenter in me esse,
nec proinde me ipsum ejus ideae causam esse posse,
hinc necessario sequi, non me solum esse in mundo,
sed aliquam aliam rem, quae istius ideae est causa,
etiam existere. Si vero nulla talis in me idea reperiatur,
nullum plane habebo argumentum quod me de
alicujus rei a me diversae existentia certum reddat;
omnia enim diligentissime circumspexi, et nullum
aliud potui hactenus reperire.
Descartes Med 42