— 94 —
      Ibi [Aristoteles] notat ordinem quem habet contemplatio naturae,
per naturalem philosophiam, quae physica dicitur,
ad contemplationem naturae per divinam philosophiam,
quae Metaphysica nominatur. Quid enim?
Nonne a natura quemadmodum composita, utpote secundum
quod huiusmodi, nempe ut est principium
rerum naturalium, ad eandem absolute capiendam,
partim ex quinto Metaph. partim ex aliis eiusdem disciplinae
libris
: Nonne a principio, caussa et elemento
rerum naturalium, ad absolute capiendum principium,
caussam, et elementum, post habitam eiusdem distinctionem
et multiplicem rationem ex quinto Metaph. et
aliis
. Nonne a materia et forma, actu et potentia huiusmodi,
ad materiam et formam, potentiam et actum absolute,
ex octavo et nono Metaph. praesertim? Nonne
a cognitione unius materiae, unius motoris etc. ad cognitionem
unius simpliciter, et incontracte, a multitudine
seu pluralitate principiorum, entium, specierumque
motuum, ad pluralitatem simpliciter, a
differentia contrarietateque principiorum, et entium,
ad rationem differentiae contrarietatisque simpliciter,
ut sunt videlicet circa universaliter ens, a consideratione
motus ut sequitur naturam, estque subiective in
naturalibus universis, ad considerationem eiusdem
absolutiorem, distinctiorem, simpliciorem, ut videlicet
entis passio, atque specierum eius differentiam constituens:
— 95 —
a ratione finiti, contracti ad naturalia,
ad eiusdem distinctam, incontractam, et absolutam
rationem, ex decimo Metaph.: Nunquid non a consideratione
circa substantiam mobilem in physicis,
ad considerationem circa substantiam absolute, simpliciterque
capiendam progreditur: a contemplatione
moventium intelligentiarum ut sunt motrices, ad
earundem contemplationem prout sunt: a contemplatione
unius principis motoris, ad eam quae est unius
principis absolute, ex duedecimo Metaph.? [>]
Bruno Acr 94-95