— 387 —
      Primo itaque quae de principii contradictionis supremo et indubitato supra
omnes veritates principatu confidentius vulgo quam verius perhibentur, ad trutinam
curatioris indaginis exigere, deinde quid in hoc capite rectius sit statuendum,
brevibus exponere conabor. Tum de lege rationis sufficientis, quaecunque
ad emendatiorem eiusdem et sensum et demonstrationem pertinent, una
cum iis, quae ipsam infestare videntur, difficultatibus allegabo et allegatis, quantum
per ingenii mediocritatem licet, argumentorum robore occurram.
Kant ND 387