— 42 —
      LXX. Justitia sive aequatrix, seu rectrix, quarum
utramvis in altera inesse diximus et vulgo quaeque
earum particularis habetur, ut sit vera virtus, qualem
supra definivimus quae omnes virtutes comites habeat,
Justitia Universa sit oportet, ut vidimus
supra
: et vicissim Justitia Architectonica, quam dicit
Aristoteles, quae ut Architectus ancillantibus artibus,
ita inferioribus virtutibus imperat, et quam eleganter
Scholae appellant Legalem, quia tantum, quantum leges,
porrigitur, quae sedet in animo Potestatis civilis, et jubet
omnibus virtutibus, quae conducunt ad Civilem
beatitudinem; ea ipsa est particularis in animo Sapientis,
quae omnium virtutum officia imperat ad privatae vitae
tranquillitatem. Quid ita? Quia unum Verum, una
— 43 —
aeterna Ratio, quae id dictat; unum verum bonum,
una aeterna Electio, quae id jubet; una Aeterna Justitia,
unus Deus.
Vico Univ20 42-43