— 42 —
IV.
Naturam corporis non
in pondere, duritie,
colore, aut similibus;
sed in sola extensione
consistere.

      Quod agentes, percipiemus naturam materiae, sive
corporis in universum spectati, non consistere in eo
quod sit res dura, vel ponderosa, vel colorata, vel alio
aliquo modo sensus afficiens: sed tantum in eo quod
sit res extensa in longum, latum et profundum. Nam,
quantum ad duritiem, nihil aliud de illa sensus nobis
indicat, quam partes durorum corporum resistere motui
manuum nostrarum, cum in illas incurrunt. Si
enim, quotiescunque manus nostrae versus aliquam partem
moventur, corpora omnia ibi existentia recederent
eadem celeritate qua illae accedunt, nullam unquam
duritiem sentiremus. Nec ullo modo potest intelligi,
corpora quae sic recederent, idcirco naturam corporis
esse amissura; nec proinde ipsa in duritie consistit.
Eademque ratione ostendi potest, et pondus, et colorem,
et alias omnes ejusmodi qualitates, quae in materia
corporea sentiuntur, ex ea tolli posse, ipsa integra
remanente: unde sequitur, a nulla ex illis ejus naturam
dependere.
V.
Praejudicia de rarefactione
et de vacuo,
hanc corporis naturam
obscuriorem facere.

      Duae vero adhuc causae supersunt, ob quas potest
dubitari, an vera natura corporis in sola extensione
consistat. Una est, quod multi existiment, pleraque
corpora sic posse rarefieri ac condensari, ut rarefacta
plus habeant extensionis quam condensata; sintque
etiam nonnulli adeo subtiles, ut substantiam corporis
ab ejusdem quantitate, atque ipsam quantitatem ab extensione
distinguant. Altera est, quod ubi nihil aliud
— 43 —
esse intelligimus, quam extensionem in longum, latum
et profundum, non soleamus dicere ibi esse corpus, sed
tantummodo spatium, et quidem spatium inane, quod
fere omnes sibi persuadent esse purum nihil.
Descartes PPh 42-43