— 42 —
Et in artibus, quae
imitatione constant, uti Pictura,
Sculptura, Plastica, Poetica,
excellunt qui archetypum, a
natura vulgari desumptum, circumstantiis
non vulgaribus, sed
novis ac miris exornant; aut ab
alio artifice expressum, propriis
ac melioribus distinguunt, ac
faciunt suum. Quorum sane archetyporum
cum alii aliis meliores
confingi possint; quia
semper exemplaria exemplis
praestant; Platonici illas idearum
scalas construunt, et per
ideas alias aliis perfectiores, tanquam
per gradus ad Deum
Opt. Max. ascendunt, qui in
se omnium continet optimas.
Vico Ant 42