— 109 —
Quare Alphonsus, Congi
rex, cum ingens Lusitanarum legum volumen legisset, quamquam
barbarus, sapienter tamen eam minutam diligentiam irridens,
quosdam Lusitanos, qui apud eum peregre erant, «quaenam
poena apud eos domi in eum sancita esset, qui pede terram
tetigisse», interrogavit. Sed priscis Romanis leges admodum
paucae, et gravissimis duntaxat de rebus rogatae erant: ut capita
Legis XII Tabularum, quae «fons omnis Romani iuris» dicta
est, omnia exiguo libello continerentur, et a Romanis pueris
ad morum institutionem memoriae mandarentur. Nisi quis hoc
incommodum privilegiis, seu legibus singularibus Romanorum
compensare velit: quae, ut Tacitus graviter advertit, «etsi
— 110 —
aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen ex dissensione
ordinum et apiscendi inclytos honores aut pellendi claros viros
aliaque ob prava per vim latae sunt»
. Sed id me vetat hanc compensationis
conditionem accipere: quia privilegia ab aliis contemni
nedum poterant, sed debebant, nam in exemplum non trahebantur;
at nostrae minutae leges in consequentiam producuntur.
Vico NT 109-110