— 109 —
      Tandem commodo verti debet iurisconsulti et oratoris munia
apud nostros etiam in caussis, quae facto constant, unita, quae Romanis
priscis divisa erant. Quare et in caussis facti graviores, et in
illis iuris possumus esse copiosiores. Sed huic commodo illud incommodum
referatur: quod triplicis iuris una olim prudentia,
in tres nunc distracta, et sacrum privatumque, quae olim iura
ex publico defluebant, et a iure publico et inter se scissa sunt;
ut theologi et canonistae sacrum, qui sunt a sanctioribus principum
consiliis ius publicum, iurisconsulti solum privatum tractent.
Sed illud incommodum nescio an ullo commodo rependi
possit: quod cum aequitas ex factis spectetur, et facta infinita,
et in iis quam plurima levissima sint, leges quoque innumeras
et levissimis de rebus maxima ex parte conceptas habeamus.
Atqui nec innumerae servari omnes possunt, et de levibus rebus
iussae, facile, ut fit, contemnuntur, et leves contemptae gravissimis
quoque detrahunt sanctitatem. [>]
Vico NT 109