— 475 —
Verum quoniam in linea recta veritatis vix cuiquam
liceat mortalium stabili incessu progredi, quin in alterutram partem passim
exorbitetur, quidam huic legi usque adeo indulserunt, ut in indaganda veritate
alto se committere minime ausi, semper litus legere satius duxerint et
nihil nisi ea, quae experientiae testimonio immediate innotescunt, admiserint. Ex
hac sane via leges naturae exponere profecto possumus, legum originem et
causas non possumus. Qui enim phaenomena tantum naturae consectantur, a
recondita causarum primarum intelligentia semper tantundem absunt, neque
magis unquam ad scientiam ipsius corporum naturae pertingent, quam qui altius
atque altius montis cacumen ascendendo caelum se tandem manu contrectaturos
esse sibi persuaderent.
Kant MoPh 475