— 399 —
      Et quidem in toto Tractatu conabimur vias omnes,
quae ad cognitionem veritatis hominibus patent, tam
accurate persequi et tam faciles exhibere, ut quicumque
hanc totam methodum perfecte didicerit, quantumvis
mediocri sit ingenio, videat tamen nullas omnino sibi
— 400 —
potius quam caeteris esse interclusas, nihilque amplius
se ignorare ingenij defectu vel artis. Sed quoties ad
alicujus rei cognitionem mentem applicabit, vel illam
omnino reperiet; vel certe ab aliquo experimento
pendere perspiciet, quod in sua potestate non sit,
ideoque non culpabit ingenium suum, quamvis ibi
sistere cogatur; vel denique rem quaesitam omnem
humani ingenij captum excedere demonstrabit, ac
proinde non se idcirco magis ignarum esse arbitrabitur,
quia non minor scientia est hoc ipsum quam
quodvis aliud cognovisse.
Descartes Reg 399-400