— 41 —
      Nec etiam debeo suspicari, cum realitas quam considero
in meis ideis sit tantum objectiva, non opus
— 42 —
esse ut eadem realitas sit formaliter in causis istarum
idearum, sed sufficere, si sit in iis etiam objective.
Nam quemadmodum iste modus essendi objectivus
competit ideis ex ipsarum natura, ita modus essendi
formalis competit idearum causis, saltem primis et
praecipuis, ex earum natura. Et quamvis forte una
idea ex alia nasci possit, non tamen hic datur progressus
in infinitum, sed tandem ad aliquam primam
debet deveniri, cujus causa sit instar archetypi, in
quo omnis realitas formaliter contineatur, quae est in
idea tantum objective. Adeo ut lumine naturali mihi
sit perspicuum ideas in me esse veluti quasdam imagines,
quae possunt quidem facile deficere a perfectione
rerum a quibus sunt desumptae, non autem
quicquam majus aut perfectius continere.
Descartes Med 41-42