— 41 §107 —
      § CVII. Quum metrum ideas sensuales producat,
§ 103, 102, eae vero extensive clarissimae adeoque
maxime magisque poeticae, quam minus clarae, § 17,
metri leges accuratissime observari admodum poeticum,
coll. § 29.
      Legitimum debemus sonum digitis et aure callere, Plautini
numeri nimium patienter, ne dicam stulte laudantur
, et quanquam
nostra praesertim aetate
Non quivis videt immodulata poemata iudex
Et data Romanis venia est indigna poetis,
Idcircone vager scribamque licenter, an omnes
Visuros peccata putem mea?
Baumgarten MPh 41