— 43 —
XXIII. Instrumentum.

      Instrumenta distinguuntur sicut et efficientes et actiones.
Efficientium enim substantialium, id est qui immutant
substantiam et naturam, instrumenta sunt naturalia;
qui vero efficientes versantur circa materiam, sicut artifices,
instrumenta etiam habent externa sensibilia; qui versantur
circa ea quae sunt inter artificialia et naturalia, habent
etiam media instrumenta, sicut vox est instrumentum, qua
docens infundit disciplinam in addiscentem. Sunt quidam
efficientes, qui pro dignitate non tanquam instrumento,
sed tanquam medio dicuntur agere; et per hoc differt instrumentum
a medio, quia omne medium quodammodo
est instrumentum, praeterquam si loquamur de medio copulativo,
sicut est via et terminus quidam motus, sed loquimur
de medio quo agens agit, sicut minister, legatus,
quod idem dici potest instrumentum illius. Sed si ampliorem
habeat dignitatem et nobilitatem, et propius accedat
ad conditionem eius, qui principaliter operatur vel mittit,
non dicitur instrumentum, sed medium. Medium quoque
— 44 —
distinguitur quoddam quod est separativum extremorum,
sicut Scyllae fluxus seu vorago distinguit Siciliam ab
Italia; quoddam vero est copulativum extremorum, sicut
pons copulat duas ripas fluminis, clavus medians inter
duas tabulas. Ita proportionaliter in aliis rebus, sicut species
intelligibilis copulat intellectum cum re intellecta seu
cum obiecto intelligibili, et aer est medium inter rem visibilem
et visum distinctivum, quia nisi mediaret aer, impossibile
esset apprehensionem fieri. Inter sensibile enim
positum supra sensum non sentitur.
Bruno Sum 43-44