— 371 —
Ubivis sollerter cavi, ne hypotheticae
et arbitrariae demonstrandi rationi liberius, ut fit, indulgerem, experientiae
atque geometriae filum, sine quo e naturae recessibus vix reperitur exitus,
quantum potui diligentissime secutus. Quoniam itaque ignis vis in rarefaciendis
corporibus et ipsorum nexu solvendo potissimum exseritur, ut via et ratione
incederem, non putavi alienum fore, pauca de materiae cohaesione et natura
fluidorum antea disserere.
Kant Ign 371