— 109 —
      Commode quoque a iure privato hodie ad publicum tractandum
transeunt; ut spectentur in re, ubi si quid peccent, minimum
laedatur respublica. At enim apud priscos Romanos, quia
legum omnium regina salus publica est; et mater omnis aequi
boni utilitas communis agnoscitur, ius publicum magistratibus
et imperiis edocebantur prius, deinde iurisprudentiam privatam
profitebantur.
Vico NT 109