— 399 —
      Veniendum deinde ad res ipsas, quae tantum spectandae
sunt prout ab intellectu attinguntur; quo
sensu dividimus illas in naturas maxime simplices, et
in complexas sive compositas. Ex simplicibus nullae
esse possunt, nisi vel spirituales, vel corporeae, vel ad
utrumque pertinentes; denique ex compositis alias
quidem intellectus tales esse experitur, antequam de
ijsdem aliquid determinare judicet; alias autem ipse
componit. Quae omnia fusius exponentur in duodecima
propositione
, ubi demonstrabitur falsitatem nullam
esse posse, nisi in his ultimis quae ab intellectu
componuntur: quas idcirco adhuc distinguimus in
illas, quae ex simplicissimis naturis et per se cognitis
deducuntur, de quibus in toto sequenti libro tractabimus;
et illas, quae alias etiam praesupponunt, quas a
parte rei compositas esse experimur, quibus exponendis
tertium librum integrum destinamus.
Descartes Reg 399