— 41 —
Hoc est, non
modo non potest, exempli causa, aliquis lapis, qui
prius non fuit, nunc incipere esse, nisi producatur ab
aliqua re in qua totum illud sit vel formaliter vel eminenter,
quod ponitur in lapide; nec potest calor in
subjectum quod prius non calebat induci, nisi a re
quae sit ordinis saltem aeque perfecti atque est calor,
et sit de caeteris; sed praeterea etiam non potest in me
esse idea caloris, vel lapidis, nisi in me posita sit ab
aliqua causa, in qua tantumdem ad minimum sit realitatis
quantum esse in calore vel lapide concipio. Nam
quamvis ista causa nihil de sua realitate actuali sive
formali in meam ideam transfundat, non ideo putandum
est illam minus realem esse debere, sed talem esse
naturam ipius ideae, ut nullam aliam ex se realitatem
formalem exigat, praeter illam quam mutuatur a cogitatione
mea, cujus est modus. Quod autem haec idea
realitatem objectivam hanc vel illam contineat potius
quam aliam, hoc profecto habere debet ab aliqua
causa in qua tantumdem sit ad minimum realitatis
formalis quantum ipsa continet objectivae. Si enim
ponamus aliquid in idea reperiri, quod non fuerit in
ejus causa, hoc igitur habet a nihilo; atqui quantumvis
imperfectus sit iste essendi modus, quo res est
objective in intellectu per ideam, non tamen profecto
plane nihil est, nec proinde a nihilo esse potest.
Descartes Med 41