— 93 —
SECUNDUS ARTICULUS.

      In prooemio physici auditus duplicem cognoscendi
rationem, quarum haec quidem physica est, illa
metaphysica, ab Aristotele insinuatam non capiunt:
ut tandem in speculationis istiusmodi progressu non
minus extra Aristotelis eorum principis intentiones,
quam ex eiusdem intentionibus fallantur atque fallant.
RATIO.

      Circa secundum articulum illud animadvertite,
quod cum Aristoteles in prima prooemii parte dicit,
procedendum esse ex iis, quae sunt circa principia
scientiae de natura, notat ordinem quem tenere debet
tractatus physici auditus inter caeteros suae naturalis
philosophiae libros. Cum vero in sequenti
parte
dicit, innatam esse nobis viam, ex notioribus
nobis, ad notiora naturae: unde ab universalibus,
confusis, hoc est universis, totis, confusis, contractis,
compactis, indistinctis, veluti commixtis, ad particularia,
partes, simplicia, distincta, absoluta, pura, immixta,
— 94 —
a consideratione videlicet et contemplatione
per modum contractionis et impuritatis, ad contemplationem
absoluti, solius, nudi, atque puri.
Bruno Acr 93-94