— 41 §106 —
      § CVI. Paronomasiae finales, quae rythmi nunc vocantur
contra usum genuinum, § 103, litterarum lusus
in acrostichis, figurarum expressiones, e. g. crucis piri
coni etc. et huius furfuris plura, aut apparentes sunt
perfectiones aut determinantur per iudicium aurium
certi populi particulare; similiter quae lyricum epicum
dramaticum cum subdivisis generibus singularia habent,
convenire quidem debent cum essentialibus perfectionibus,
sed demonstrari non possunt nisi ex specierum
quarumvis definitionibus determinatioribus. Cantus et
actio sive recitatio pathetica modi itidem, quum mirifice
tamen faciant ad finem poematis, tanti etiam aestumati
sunt veteribus, suis cancellis inclusi, quos si erumpunt,
ut nostra nunc theatra excedunt, impediunt potius
quam promovent ex poemate oriundam delectationem.
Talia dicta saepius non dicenda sunt iterum.
Baumgarten MPh 41