— 387 —
Pari modo, dato
composito substantiali facile pervenitur ad ideam simplicium, notionem
intellectualem compositionis generaliter tollendo; quae enim, remota
omni coniunctione, remanent, sunt simplicia. Secundum leges vero
cognitionis intuitivae id non fit, i. e. compositio omnis non tollitur,
nisi a toto dato ad partes quascunque possibiles regrediendo, h. e. per
— 388 —
analysin *), quae iterum nititur condicione temporis. Cum autem ad
compositum requiratur partium multitudo, ad totum omnitudo, nec analysis,
nec synthesis erunt completae, adeoque nec per priorem conceptus
simplicis, nec per posteriorem conceptus totius emerget, nisi utraque
tempore finito et assignabili absolvi possit.
Kant Diss 387-388