— 83 —
      Videmus itaque omnes notiones, quibus vulgus solet naturam
explicare, modos esse tantummodo imaginandi, nec ullius rei
naturam, sed tantum imaginationis constitutionem indicare; et
quia nomina habent, quasi essent entium, extra imaginationem
existentium, eadem entia, non rationis, sed imaginationis voco,
atque adeo omnia argumenta, quae contra nos ex similibus notionibus
petuntur, facile propulsari possunt. Solent enim multi sic
argumentari. Si omnia ex necessitate perfectissimae Dei naturae sunt
consecuta, unde ergo tot imperfectiones in natura ortae? Videlicet,
rerum corruptio ad faetorem usque, rerum deformitas, quae nauseam
moveat, confusio, malum, peccatum etc. Sed, ut modo
dixi, facile confutantur. Nam rerum perfectio ex sola earum
natura, et potentia est aestimanda, nec ideo res magis, aut minus
perfectae sunt, propterea quod hominum sensum delectant,
vel offendunt, quod humanae naturae conducunt, vel quod eidem
repugnant. Iis autem, qui quaerunt, cur Deus omnes homines
non ita creavit, ut solo rationis ductu gubernarentur? Nihil aliud
respondeo, quam quia ei non defuit materia ad omnia, ex summo
nimirum ad infimum perfectionis gradum, creanda; vel magis proprie
loquendo, quia ipsius naturae leges adeo amplae fuerunt, ut sufficerent
ad omnia, quae ab aliquo infinito intellectu concipi possunt,
producenda, ut Propositione 16. demonstravi.
Spinoza E 83