— 41 —
II.
Quibus etiam cognoscatur
corpus humanum
menti esse arcte
conjunctum.

      Eadem ratione, menti nostrae corpus quoddam magis
arcte, quam reliqua alia corpora, conjunctum esse,
concludi potest, ex eo quod perspicue advertamus
dolores aliosque sensus nobis ex improviso advenire;
quos mens est conscia non a se sola proficisci, nec ad
se posse pertinere ex eo solo quod sit res cogitans,
sed tantum ex eo quod alteri cuidam rei extensae ac
mobili adjuncta sit, quae res humanum corpus appellatur.
Sed accuratior ejus rei explicatio non est hujus
loci.
III.
Sensuum perceptiones,
non quid revera sit in
rebus, sed quid humano
composito prosit
vel obsit, docere.

      Satis erit, si advertamus sensuum perceptiones non
referri, nisi ad istam corporis humani cum mente conjunctionem,
et nobis quidem ordinarie exhibere, quid
ad illam externa corpora prodesse possint aut nocere;
non autem, nisi interdum et ex accidenti, nos docere,
— 42 —
qualia in seipsis existant. Ita enim sensuum praejudicia
facile deponemus, et solo intellectu, ad ideas sibi a
natura inditas diligenter attendente, hic utemur.
Descartes PPh 41-42