— 41 —
Indidem
Jurisprudentia non censetur,
qui beata memoria jus
theticum, sive summum et generale
regularum tenet; sed qui
acri judicio videt in caussis ultimas
factorum peristases seu
circumstantias, quae aequitatem,
sive exceptiones, quibus
lege universali eximantur, promereant.
Optimi Oratores non
ii, qui per locos communes vagantur;
— 42 —
sed qui, ut Ciceronis
judicio, et phrasi utar, haerent
in propriis
. Historici utiles, non
qui facta crassius, et genericas
caussas narrant; sed qui ultimas
factorum circumstantias persequuntur,
et caussarum peculiares
reserant. [>]
Vico Ant 41-42