— 40 §105 —
      § CV. Non omne carmen poema, carmen metro absolvitur,
§ 104, in qua ergo oratione metrum, ea carmen,
iam quum metrum esse possit in oratione, in qua nullae
repraesentationes sensitivae, nullus ordo lucidus, nulla
puritas, concinnitas etc. esse etiam potest carmen, cui
ista desunt, non esse potest poema per §§ antecedentes
et § 9, ergo quoddam carmen non est poema.
      Hinc iure tam sedulo inter carminificem et poetam distinguunt
et cuculli illi piperis et assae, qui cuduntur quotidie,
— 41 §105 —
carmina salutantur, nunquam poemata, plurima quia pars
tam augusto rubesceret titulo, charta si erubesceret, aut
parentum impudentia foetus ipsos non inquinaret.
Baumgarten MPh 40-41