— 361 —
Credendumque est, ita omnes [scientiae]
inter se esse connexas, ut longe facilius sit cunctas
simul addiscere, quam unicam ab alijs separare. Si
quis igitur serio rerum veritatem investigare vult,
non singularem aliquam debet optare scientiam: sunt
enim omnes inter se conjunctae et a se invicem dependentes;
sed cogitet tantum de naturali rationis lumine
augendo, non ut hanc aut illam scholae difficultatem
resolvat, sed ut in singulis vitae casibus intellectus voluntati
praemonstret quid sit eligendum; et brevi mirabitur
se, et longe majores progressus fecisse, quam qui
ad particularia student, et non tantum eadem omnia
quae alij cupiunt, esse adeptum, sed altiora etiam quam
possint exspectare.
Descartes Reg 361