— 398 —
      Et quidem in nobis advertimus, solum intellectum
esse scientiae capacem; sed a tribus alijs facultatibus
hunc juvari posse vel impediri, nempe ab imaginatione,
sensu, et memoria. Videndum est igitur ordine,
quid singulae ex his facultatibus obesse possint, ut
— 399 —
caveamus; vel prodesse, ut omnes illarum copias impendamus.
Atque ita haec pars per sufficientem enumerationem
erit discussa, ut ostendetur in sequenti
propositione
.
Descartes Reg 398-399