— 108 —
      Sed minor sanctitas legum: nam qui quid lege excipere studet,
et legem vicii notat, et legislatorem imprudentiae coarguit,
et legum tandem authoritatem affligit: nam saepe leges viciis
seu exceptionibus labefactatae, vix tandem inveniunt ubi vindicentur.
Quare sapientissimo consilio Agesilaus Spartanam iuventutem,
reipublicae florem et robur, in summa militum egestate,
ne lege quidem alia lata, servare voluit, ut ne lex, quae eos
damnabat, quicquam relaxaretur: sed eam ex die postero eius,
quo ea caussa agebatur, valere iussit. Cui Spartani regis commento
priscae Romanorum iurisprudentiae fictiones perquam
apte respondent.
Vico NT 108