— 398 —
Neque immensum est opus, res
omnes in hac universitate contentas cogitatione velle
complecti, ut, quomodo singulae mentis nostrae examini
subjectae sint, agnoscamus; nihil enim tam multiplex
esse potest aut dispersum, quod per illam, de qua
egimus, enumerationem certis limitibus circumscribi
atque in aliquot capita disponi non possit. Ut autem
hoc experiamur in quaestione proposita, primo, quidquid
ad illam pertinet, in duo membra dividimus:
referri enim debet, vel ad nos qui cognitionis sumus
capaces, vel ad res ipsas, quae cognosci possunt; quae
duo separatim discutimus.
Descartes Reg 398