— 40 —
Jam vero lumine naturali manifestum est tantumdem
ad minimum esse debere in causa efficiente et
totali, quantum in ejusdem causae effectu. Nam,
quaeso, undenam posset assumere realitatem suam effectus,
nisi a causa? Et quomodo illam ei causa dare
posset, nisi etiam haberet? Hinc autem sequitur, nec
posse aliquid a nihilo fieri, nec etiam id quod magis
perfectum est, hoc est quod plus realitatis in se continet,
— 41 —
ab eo quod minus. Atque hoc non modo perspicue
verum est de iis effectibus, quorum realitas est
actualis sive formalis, sed etiam de ideis, in quibus
consideratur tantum realitas objectiva.