— 40 §103 —
      § CIII. Numerus per omnes orationis syllabas ordinatas
voluptatem aurium promovens
est Metrum,
per aliquas tantum et sine certo quidem ordine sibi
succedentes syllabas eandem determinans, est
Rythmus.
Quum ergo plura in metro quam rythmo faciant ad
voluptatem aurium, maior ex illo, quam ex hoc redundat,
adeoque metrum est poeticum, § 95.
Baumgarten MPh 40