— 55 —
FORMA EPISTOLAE AD REGEM
HENRICO III. CHRISTIANISSIMO GALLORUM POLONORUMQUE
REGI, IORDANUS BRUNUS NOLANUS.
S. P.

      Natura vociferante dictata, sensu indicante examinata,
exactaque ratione definiente sancita: quae paucis
— 56 —
altior intelligentia communicavit, quae multitudinis
robustior error insectatur, quaeque in munitissima
veritatis arce consistunt: ne invidioso contemptu sordescere
videantur, ne amplius inaudita causa taxentur,
ne qua impune authoritate iniquius supprimantur,
haec in universitatum principe discutienda
proponantur, per magis ad hoc militiae genus idoneos
exagitentur, subque tuis (o REX potentissime) prodeant
auspiciis. Vale.
Bruno Acr 55-56