— 42 —
Tra queste cose una lettera dal signor Giovan Clerico fu
scritta all'auttore del tenore che siegue:
Accepi, vir clarissime, ante perpaucos dies ab ephoro illustrissimi
comitis Wildenstein opus tuum de origine iuris et philologia,
quod, cum essem Ultraiecti, vix leviter evolvere potui. Coactus enim
negotiis quibusdam Amstelodamum redire, non satis mihi fuit
temporis ut tam limpido fonte me proluere possem, Festinante
tamen oculo vidi multa et egregia, tum philosophica tum etiam
philologica, quae mihi occasionem praebebunt ostendendi nostris
septentrionalibus eruditis acumen atque eruditionem non minus apud
italos inveniri quam apud ipsos; imo vero doctiora et acutiora dici
ab italis quam quae a frigidiorum orarum incolis expectari queant.
Cras vero Ultraiectum rediturus sum, ut illic perpaucas hebdomadas

— 43 —
morer utque me opere tuo satiem in illo secessu, in quo
minus quam Amstelodami interpellor. Cum mentem tuam probe
adsequutus fuero, tum vero in voluminis XVIII Bibliotecae antiquae
et hodiernae
parte altera ostendam quanti sit faciendum. Vale,
vir clarissime, meque inter egregiae tuae eruditionis iustos aestimatores
numerato. Dabam, festinanti manu, Amstelodami, ad diem
VIII septembris MDCCXXII
.
Vico Aut 42-43