— 311 —
      Par. X. Quod praeterea hujus Concilii semel stabiliti membra ad
minorem numerum redigi non poterunt, facile videbimus, si hominum
communes affectus consideremus. Omnes enim gloria maxime
ducuntur, et nullus est, qui sano corpore vivit, qui non
speret in longam senectutem vitam trahere. Si itaque calculum
ineamus eorum, qui revera annum quinquagesimum, aut sexagesimum
aetatis attigerunt, et rationem praeterea habeamus magni
istius Concilii numeri, qui quotannis eligitur, videbimus vix
— 312 —
aliquem eorum, qui arma ferunt, dari posse, qui non magna spe
teneatur, huc dignitatis ascendere; atque adeo omnes hoc Concilii
jus, quantum poterunt, defendent. Nam notandum, quod
corruptio, nisi paulatim irrepat, facile praevenitur; at quia facilius
concipi potest, et minori invidia fieri, ut ex unaquaque familia,
quam ut ex paucis minor numerus eligatur, aut ut una, aut
alia secludatur, ergo ( per Art. 15. praeced. Cap. ) Consiliariorum
numerus non potest ad alium minorem redigi, nisi simul ab eo una
tertia, quarta, aut quinta pars auferatur, quae sane mutatio admodum
magna est, et consequenter a communi praxi omnino abhorrens.
Nec mora praeterea, sive in eligendo negligentia timenda
est, quia haec ab ipso Concilio suppletur. Vid. Art. 16. praeced.
Cap.

      Par. XI. Rex igitur, sive multitudinis metu ductus, vel ut sibi
armatae multitudinis majorem partem devinciat, sive animi generositate
ductus, ut scilicet utilitati publicae consulat, illam semper
sententiam, quae plurima suffragia habuerit, hoc est ( per
Art. 5. hujus Cap.
), quae imperii majori parti est utilior, firmabit,
aut discrepantes sententias, quae ad ipsum delatae sunt, si fieri potest,
conciliare studebit, ut omnes ad se trahat, qua in re nervos intendet
suos, et ut tam in pace, quam in bello experiantur, quid in
ipso uno habeant; atque adeo tum maxime sui juris erit, et imperium
maxime habebit, quando maxime communi multitudinis saluti
consulit.
      Par. XII. Nam Rex solus omnes metu continere nequit; sed
ipsius potentia, ut diximus, nititur militum numero, et praecipue
eorundem virtute, et fide, quae semper inter homines tamdiu
constans erit, quamdiu indigentia, sive haec honesta, sive turpis
sit, copulantur; unde fit, ut Reges incitare saepius milites,
quam coercere, et magis eorum vitia, quam virtutes dissimulare
soleant, et plerumque, ut optimos premant, inertes, et luxu
perditos inquirere, agnoscere, pecunia, aut gratia juvare, prehensare
manus, jacere oscula, et omnia servilia pro dominatione
agere. Ut itaque cives a Rege prae omnibus agnoscantur, et quantum
status civilis, sive aequitas concedit, sui juris maneant, necesse
— 313 —
est, ut militia ex solis civibus componatur, et ut ipsi a Consiliis
sint; et contra eos omni no subactos esse, et aeterni belli fundamenta
jacere, simulatque milites auxiliares duci patiuntur, quorum
mercatura bellum est, et quibus in discordiis, et seditionibus
plurima vis.
Spinoza TP 311-312-313