— 17 —
      * Pag. 68. vers. 12. ad metaphysicam ducit )( sive rectius
dixeris; Naturam homines, infantia ipsa ducente, a metaphysica
ad subalternas artes, disciplinasque inchoare; mentemque
humanam ingenita habere genera, quae a nobis pueris primulum
sua sponte explicantur.
      Pag. 68. vers. 19. quibus Homerus abundat )( Atque huc
revocanda Homerica, et inde aliorum Poërarum episodia, quibus
per occasionem alicujus vel personae, vel facti, vel rei appellandae,
omnes ejus peristases, seu circumstantiae numerantur,
quanquam sint alienae, nec quicquam ad rem faciant:
qui mos est rudium ingeniorum, et foeminarum in primis,
quae ignorant propria dicere, et transmittere aliena.
      Pag. 69. vers. 17. )( Hujus, σίζ, quam Homerus, similem Dantes
fecit vocem, cric, ut sonum exprimeret vitri dum frangitur,
quae item ut puerilis ridetur.
      Pag. 70. vers. penult. proloquuntur )( adde quod Librarj
incuria omissum)(itaut, tanquam nomina essent appendices
verborum, verba ipsa praecipue proloqui videantur.
      * Pag. 74. vers..4 putarent )( uti Pervenses, ubi primum
Hispanos equites viderunt, eos graecorum numero Centauros
credidere; et hispanicas naves putarunt natantes montes, ut
item graeci dixere Cycladas.
      Pag. 75. vers. 9. primam in terris Poësim natam esse Bucolicam )(
Sed enim si haec et ratione, et auctoritate severius expendamus,
pro hoc temporum ordine Heroicam, Drammaticam,
et Bucolicam
natas inveniemus. Nam Homerus certe omnibus
Tragicis prior; quia Poësis heroica una imitatione constat; nempe
narratione rerum gestarum, et relatu orationum, quas fuderunt
— 18 —
heroës; atque adeo eadem una imitatione, qua constat
Historia
: ex qua antiqua possessione Historici etiamnum usurpant
verba, quae Cicero appellat prope Poëtarum. At Tragoedia,
et antiqua Comoedia, quae veras introducebant personas, et novae
Comoediae tempore dubio procul praeeunt, constant imitatione
duplici
, quod solertioris est mentis, nempe narratione
rerum gestarum, et quod personas fingit viventes, et praesentes,
quae eas gerunt. Nova autem Comoedia, et Bucolica, quatenus
Pastores loquentes inducit, constat imitatione triplici, quod
est summi ingenj specimen; nam fingit primum res, deinde
personas, tertio utrasque praesentes et loquentes facit. Unde
Comoedia Nova, et Bucolica sunt novissima Drammaticae Poëseos
genera: nam quatenus exametro versu primi Pastores
suos animi affectus recta significarunt, concedo Philologis, Bucolicam
Heroica, quantum ad numerum, fuisse priorem. Ad
hoc et illud accedat, quod si Tragaediae initia rudissima, qualia
ab Horatio in Arte narrantur, advertas; conficias inde Homeri
magniloquentiam non ex arte natam, sed ex heroicae
etiamtum florentis aetatis natura; et quae in eo rudia sunt,
sunt enim innumera, desinas demirari. Praeterea Tragoedia,
et Comoedia versibus jambis conceptae sunt, qui versus ad solutam
numeris orationem accedit, itaut graecis inter fundendas
solutas orationes quam saepissime exciderent: an, quando graecos
prius versam, deinde prorsam orationem fudisse certo constat,
dicendum sit, versum jambum graecos prorsam orationem
admonuisse
? et an inter primos Tragoediae ortus, graeci jambis
sermones funderent
?
      Pag. 76. vers. 3. excidere )( Et sic non consilio humano, sed
Divina Providentia factum est, ut homines, nondum inventa
Scriptura, majorum traditiones cantu facilius conservarent:
quod in nostra Synopsi italica emendes velim, ubi omnium ante
nos sententiam sequebamur, homines primos cantum ad memoriae
facilitatem excogitasse: quod vero sic emendatum constat
cum quamplurimis sane aliis, quae ab hominum industria hactenus
putabantur inventa, quae Divina Providentia, ut homines
ad societatem celebrandam conduceret, rebus ipsis dictantibus,
per hos utrosque libb. demonstravimus esse comparata.
— 19 —
      * Pag. 76. vers. 4. versus invenere )( Ex hac antiquitate inter
Germanos, qui quam maxime puras suae linguae conservarunt
origines; unde voces inter ipsos pleraeque omnes monosyllabae,
quae porro eadem ferme, qua apud graecos, felicitate
compositae, polysyllabae fiunt; Poëtae vulgo nascuntur; et ut
plurimum de ultimo supplicio damnatis concipiunt carmina:
an ut pueros sontium exemplis ad virtutem instituant, ad eandem
ferme lyram
accinentes, ad quam primi Legislatores, quos
dicit Horatius in Arte, et Poëta ab Agamemnone domi relictus
Clytemnestrae pudicitiam custodiebat, ut narrat Homerus?
      * Pag. 78. vers. 13. dialectis loquatur )( Atque haec est ratio,
cur Graeciae Civitates ferme omnes Homerum sibi quaeque
Civem asserant suum: de qua re est apud Ciceronem in
Orat. pro Archia elegantissimus locus.
Vico Notae 17-18-19