— 398 —
Nihil
autem mihi videtur ineptius, quam de naturae arcanis,
coelorum in haec inferiora virtute, rerum futurarum
praedictione, et similibus, ut multi faciunt, audacter
disputare, et ne quidem tamen unquam, utrum ad illa
invenienda humana ratio sufficiat, quaesivisse. Neque
res ardua aut difficilis videri debet, ejus, quod in nobis
ipsis sentimus, ingenij limites definire, cum saepe
de illis etiam, quae extra nos sunt et valde aliena, non
dubitemus judicare. [>]
Descartes Reg 398