— 40 —
      Sed alia quaedam adhuc via mihi occurrit ad inquirendum
an res aliquae, ex iis quarum ideae in me sunt,
extra me existant. Nempe, quatenus ideae istae cogitandi
quidam modi tantum sunt, non agnosco ullam
inter ipsas inaequalitatem, et omnes a me eodem modo
procedere videntur; sed, quatenus una unam rem, alia
aliam repraesentat, patet easdem esse ab invicem
valde diversas. Nam proculdubio illae quae substantias
mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar,
plus realitatis objectivae in se continent, quam illae
quae tantum modos, sive accidentia, repraesentant; et
rursus illa per quam summum aliquem Deum, aeternum,
infinitum, omniscium, omnipotentem, rerumque
omnium, quae praeter ipsum sunt, creatorem intelligo,
plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam
illae per quas finitae substantiae exhibentur.
Descartes Med 40