— 92 —
Idem in
innumeris aliis locis aperit, quos ista luce videre et
considerare poteritis, ubi perpetuo accipit naturam,
ut de quo est scientia, consideratio, contemplatio,
historia; coelum vero, elementa, mobilia omnia, corpora
universa, tanquam circa quae naturae consideratio
— 93 —
versatur, et tanquam ex quibus naturae species intelligibilis
eminet. At ubi unquam de naturalibus,
de naturali, de ente mobili, de corpore mobili, vel
de aliis huiuscemodi, methodum, considerationem,
scientiam, vel historiam dixit?
Bruno Acr 92-93